monumenta.ch > Plinius > sectio 180

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 180
{LXVIII} quibus fauces non sunt, ne stomachus quidem est nec colla nec guttur, ut piscibus, et ora ventribus iunguntur. testudini marinae lingua nulla ac dentes: rostri acie comminuit omnia. postea arteria et stomachus denticulatus callo in modum rubi ad conficiendos cibos, descrescentibus crenis quicquid adpropinquent ventri; novissima asperitas ut scobinae fabrilis.